

Epistola ad Galatas*
Caput 2: Versus 15
Nos.Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiae post Christum non sunt observandae. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.